monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6 > sectio > sectio 117 > cpl894.217 > sectio 15 > bnf7296.57 > 24 > sectio 4 > 4 > sectio 78 > 14 > 6 > sectio > 20 > csg7.123 > 55 > 216 > sectio 3 > sectio 16 > sectio 106 > 7 > 21 > 9 > CAPUT XIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XII. <<<     >>> XIV.

CAPUT XIII.

1 Hac mora obsidionis, etiam Iaphae urbis quae vicina erat, populus insoleverat, quod diu decernebatur.
2 Unde motus Vespasianus, Traianum qui praeerat ordini quinto decimo, ductoris officio, direxit cum mille equitibus, et duobus millibus virorum militiae pedestris.
3 Qui sine retractatione profectus, vir acer et bellandi artibus praeditus, convenientem studiis suis eventum belli reperit.
4 Nam cum esset civitas, et natura loci septa, et gemino muro circumvallata, non contentus tegere se populus eius munitionibus, occurrendum Romanis putavit: sed paulisper resistere ausi, intra murum exteriorem recipere sese volentes hostem pariter recepere.
5 Nam cum ipsis festinantibus etiam Romani subintraverunt: confugientibus quoque ad murum interiorem, clausae portae, ne rursus Romani pariter irrumperent.
6 Ita averso a se Dei auxilio, Iudaei praeliabantur, quo ante vincere solebant; sed offenderant scelestis flagitiis, et ideo ab his poena debita reposcebatur, ut donarentur eorum supplicia nationibus.
7 Denique plures prope suis inter se bellis, quam ab hostibus, obterebantur.
8 Exemplo est Iaphae populus, qui Romanis portas aperuit, et sibi clausit.
9 Nam ut primum murum Romani irrumperent, ipsi patefecerunt: ut secundum murum Iudaei non penetrarent, Iudaei clauserunt.
10 Receptus itaque hostis est, socius exclusus.
11 Receptus ille, ne percussor deesset: exclusus iste, ne penitus evaderet.
12 Intra duos itaque muros caedebantur Iudaei, manu cominus, de muro eminus.
13 Plerique enim Romanae militiae viri constricti angustiis, murum ascendebant, atque inde in subiectos tela iaculabantur.
14 Itaque Galilaei suis, quam hostibus infestiores, rogabant, ut in interioris muri vestibulo reciperentur, sed resistebant sui.
15 Dimicabatur in portae limine, Iudaeis inter se pugnantibus: isti irruentem cuneum gladiis excipiebant: illi resistentes moriebantur.
16 Saeva imprecantes sibi invicem, et minora se meritis suis perpeti supremis vocibus attestabantur.
17 Itaque exstincta sunt duo millia virorum omnium praeliatorum.
18 Ratusque Traianus vel nullum iam sibi repugnaturum, vel facilem urbis expugnationem, veteris vir disciplinae summam victoriam Vespasiano reservavit, misitque ad eum, postulans ut filium suum dirigeret Titum, qui finem praelio daret.
19 Quo adventante, facta irruptio, caesique multi mortales, nec sine labore ac periculo victoria cessit Romanis.
20 Quibus ingressis murum interiorem, obiecerant se, quicumque erant bello idonei et in angustiis positi; anceps bellum victoribus effecere, pugnantibus desuper virili ac muliebri sexu, ac saepe etiam in suos saxa atque omnia quae forte repererant telorum genera iaculantibus.
21 Denique sex horis in ipso fine quasi ab exordio pugnatum.
22 Ad postremum caesis, qui constiterant pugnaturi, tum in caeteros sine ordine, sine modo, sine misericordia; senes cum adolescentibus iugulabantur; mulieres cum parvulis reservatae, non ad veniam, sed ad servitutem: masculi omnes interfecti, nisi quos pueritia, aut infantia defendit; in praedam ducta sunt duo millia, centum et triginta mancipia, domini cum servulis aequa iam sorte conditionis, quos captivitas pares fecerat.